FILS DE JEAN AGUENIN, PROCUREUR GÉNÉRAL DU ROI : LL 112 p. 210 : Collacio canonicatus et prebende Sancti Stephani de Gressibus non acceptavit - Canonicatus et prebenda Sancti Stephani de Gressibus vacantes per obitum magistri J. Louvet collati sunt magistro Johanni Aguenin, licenciatus in legibus, filio magistri Johannis Aguenin, generalis procuratoris regis, si eos voluerit acceptare.
LL 106B p. 329 : Veneris post Natale fuerunt dispersi domini in capitulando, nam quidem fuerunt in domo et capitulo Domus Dei quod fuit illa die, nonnulli in capitulo magno et aliqui alii, videlicet domini Stephanus [de Parisius] Decanus, Grimaudus [Bonifacii], cancellarius, Johannes Galli et Nicolaus de Arceiis, et cum eis fuit magister G. Chalopin in revestiario faciendi collacionem super facto canonicorum Sancti Benedicti.
Recepcio canonici Parisiensis, magister Jo. Hemery - Magister Johannes Hemery, diaconus, in legibus icenciatus, receptus fuit ad canonicatum et prebendam ecclesie parisiensis quos nuper tenebat reverendus in Christo pater dominus Johannes, episcopus Andegaviensis, eidem Hemery per reverendum in Christo ... dominum episcopum Parisiensem collatos tamquam vacantes per ... consecracionis ipsius reverendi in Christo patris reverendi domini episcopi Andegaviensis ut constitit per leceteras collacionis ejusdem domini episcopi parisiensis per dictum Hemery exhibitas et lectas sub sigillo camere ejusdem e[piscopi] confectas infrascriptas. Fuitque installatus in choro et assignatus eidem locus in capitulo servatis solennitatibus assuetis et sequitur autem tenor dictarum licterarum.
13
event_endp_I9RWhBsp
<Personne : 47 | Jacques Barre (mort : 1462-08-06)>
ORDONNÉ SOUS-DIACRE : LL 115 p. 165 : Promoti ad ordines - Sabbati in jejuniis Quatuor Temporum post festum Exaltacionis sancte Crucis, reverendus in Christo pater dominus Dyonisius, Dei gracia episcopus Parisiensis, sacros ordines in sua superiori capella episcopali celebrans ad presentacionem capituli promovit magistrum Stephanum Pyon, canonicum Par., ad accolitatum et deinde et deinde ad subdiaconatuim et hoc de consensu dicti domini episcopi et magister Jo. Baubignon, eciam canonicus Par. ad subdyaconatum, favente Altissimo.
22
event_endp_MI9wURT7
<Personne : 75 | Mathurin Bernard (mort : None)>
Entrée
<Ordre sacré : 165 | Acolitus (Acolyte)>
23
event_endp_1e2456ce
<Personne : 75 | Mathurin Bernard (mort : None)>
Entrée
<Ordre sacré : 166 | Subdiaconus (Sous-diacre)>
25
event_endp_cuKeHovv
<Personne : 83 | Hugues Blanchet (mort : None)>
Entrée
<Cloître : 229 | Capitulum (Salle capitulaire)>
<Charge et office : 314 | Prepositus apud Andresiacum (Prévôt à Andrésy)>