ID ID e-NDP Personne Type Lieu Terme Prédécesseur Date Image Note
3306 event_endp_DCvQFVBv <Personne : 929 | Yves Martin (mort : ~1431-06-20)> Sortie <Cloître : 229 | Capitulum (Salle capitulaire)> <Ordre sacré : 164 | Clericus (Clerc)> 1431-06-20 Visualiser De obitu Yvonis - Concessum est quod celebretur in ecclesia unus obitus pro deffuncto Yvone Martini, clerico Parisiensi, spé in ecclesia.
3307 event_endp_11jVzjKD <Personne : 929 | Yves Martin (mort : ~1431-06-20)> Entrée <Chapelle : 179 | Capella sancti Eutropi (Chapelle de saint Eutrope)> <Chœur : 348 | Puer Chori (Enfant de chœur)> 930 1426-11-13 Visualiser Collacio et recepcio capellani Parisiensis - Magister Petrus de Ordeimonte ad quem spectabat pro turno suo de precedenti turno antiquo quia beneficium per eum magistro Eustacio Tirecoq, scilicet capellania beatorum Michaelis et Anthonii, collata ab eodem Eustachio fuit evicta per istum [?] et in curia romana, capellaniam sancti Eutropii vacantem in ecclesia parisiensi per obitum domini Rolandi de Bargage, presbyteri, contulit Yvoni Martini, puero chori, clerico de Parisius, qui fuit receptus per capitulum et juravit in forma.
3308 event_endp_OonzDm1u <Personne : 930 | Roland de Bargage (mort : ~1426-09-02)> Entrée <Chapelle : 179 | Capella sancti Eutropi (Chapelle de saint Eutrope)> <Chœur : 352 | Capellanus ecclesie Parisiensis (Chapelain de l'Eglise de Paris)> 931 1422-06-05 Visualiser Recepcio capellani ecclesie parisiensis - Dominus Rolandus de Bargage, presbyter, mediane licteris collacionis capellanie sancti Eutropii in ecclesia parisiensi vacantis per obitum domini Petri Tournant, per magistrum Milonem Dangeul, canonicum parisiensem, in turno ad beneficia conferenda exsistentem, receptus est ad possessionem dicte capellanie.
3309 event_endp_jXfKinAo <Personne : 931 | Pierre Tournant (mort : None)> Entrée <Cloître : 229 | Capitulum (Salle capitulaire)> <Statut : 384 | Incarceratus (Incarcéré )> 1397-10-19 Visualiser Dominus Petrus Tournant, presbyter in ecclesia Parisiensi, capellanus detentus in carceribus capituli propter verberacionem et vulneracionem factas per ipsum dominum Petrum in personam Yvonis Le Greueur, famuli custurarii, fuit elargitus mediante accordo per ipsum dominum Petrum judicialiter facto cum Yvone predicto pro precio septem scutorum auri per ipsum dominum Petrum soluendorum infra instans festum Nativitatis Domini, sub pena privacionis dicti sui beneficii prefato Yvoni, pro dampnis, misiis et interesse suis. Et in Casu quo deffecerit, Girardus Le Charron commorans ad intersignum Nauis argentee, prope portam Sancti Honorati, de dictis septem scutis auri pro dicto domino Petro se reddidit principalem debitorem. Et quia ipse Yvo juravit se dubitare de dicte domino Petro, ipse dominus Petrus assecuravit dictum Yvonem atque sua ad usus et consuetudines curie parisiensis ac curie dominorum decani et capituli parisiensium. Et emendavit delictum in manibus dominorum.
3310 event_endp_8g6H5n47 <Personne : 930 | Roland de Bargage (mort : ~1426-09-02)> Entrée <Domaine : 109 | Liricantum (Larchant)> <Chœur : 352 | Capellanus ecclesie Parisiensis (Chapelain de l'Eglise de Paris)> 1419-01-23 Visualiser RdB chapelain de la chapelle de la léproserie de Larchant : Liricantus - Capellania leprosarie Liricantus, vacans per obitum domini Johannis Giroust, collata est magistro Rolando de Bargage, bachalario in decretis, capellano magistri Milonis Dangeul, qui juravit ut capellani Parisiensis eclesie, excepta residencia quia deffert habitum ecclesie, et lucratur distribuciones ut alii capellani et comparere debet in synodo si fuerit Parisius bona fide.
3311 event_endp_75ojLlbs <Personne : 930 | Roland de Bargage (mort : ~1426-09-02)> Sortie <Chapelle : 179 | Capella sancti Eutropi (Chapelle de saint Eutrope)> <Chœur : 352 | Capellanus ecclesie Parisiensis (Chapelain de l'Eglise de Paris)> 1426-11-13 Visualiser Collacio et recepcio capellani Parisiensis - Magister Petrus de Ordeimonte ad quem spectabat pro turno suo de precedenti turno antiquo quia beneficium per eum magistro Eustacio Tirecoq, scilicet capellania beatorum Michaelis et Anthonii, collata ab eodem Eustachio fuit evicta per istum [?] et in curia romana, capellaniam sancti Eutropii vacantem in ecclesia parisiensi per obitum domini Rolandi de Bargage, presbyteri, contulit Yvoni Martini, puero chori, clerico de Parisius, qui fuit receptus per capitulum et juravit in forma.
3312 event_endp_MucUN1IV <Personne : 930 | Roland de Bargage (mort : ~1426-09-02)> Entrée 1426-09-02 Visualiser Convocacio - Fiet convocacio ad mercurii pro conferendo capellaniam sancti Eutropii vacantem in ecclesia parisiensi per mortem domini Rolandi de Bargage, presbyteri, capellani domini Milonis Dangeul. Dangeul - Prefatus magister Dangeul supplicavit dominis quod velint conferre domino Guillelmo Le Maçon, capellano suo, capellaniam beate Marie Magdalene quam tenebat deffunctus magister Rolandus de Bargage capellanus suus.
3313 event_endp_Wjjj06BL <Personne : 930 | Roland de Bargage (mort : ~1426-09-02)> Entrée <Domaine : 109 | Liricantum (Larchant)> <Statut : 370 | Baccalarius in decretis ; in jure canonico (Bachelier en décret ; en droit canon)> 1419-01-23 Visualiser RdB chapelain de la chapelle de la léproserie de Larchant : Liricantus - Capellania leprosarie Liricantus, vacans per obitum domini Johannis Giroust, collata est magistro Rolando de Bargage, bachalario in decretis, capellano magistri Milonis Dangeul, qui juravit ut capellani Parisiensis eclesie, excepta residencia quia deffert habitum ecclesie, et lucratur distribuciones ut alii capellani et comparere debet in synodo si fuerit Parisius bona fide.
3314 event_endp_lkVdvaSN <Personne : 610 | Jean de L’Olive (mort : 1472-02-24)> Entrée <Cloître : 229 | Capitulum (Salle capitulaire)> <Statut : 74 | Magister; Magister in artibus (Maître; Maistre; Mestre)> 1443-04-02 Visualiser De rotulo universitatis - Hodie magistri Johannes de Oliva et Johannes Graveran presentaverunt capitulo rotulum universitatis parisiensis in quo ipsi et magister Eustacius Luillier sunt nominati ad beneficia ad collacionem capituli et singulorum canonicorum spectancium sibi conferenda secundum Pramaticam Xanccionem et supplicaverunt ad hoc admicti et recipi.
3315 event_endp_Au5GAGIV <Personne : 610 | Jean de L’Olive (mort : 1472-02-24)> Entrée <Cloître : 229 | Capitulum (Salle capitulaire)> <Dignité : 162 | Cancellarius (Chancelier)> 223 1460-03-04 Visualiser Recepcio succentoris, cancellarii - Hodie per deliberacionem tocius capituli parisiensis, dominis canonicis propter hoc expresse convocatis postquam apperta est materia de pacificacione cancellarie ecclesie parisiensis per dominum archidiaconum de Josayo, magister Johannes de Oliva posuit suam succentoriam dicte ecclesie parisiensis in manu dicti capituli et renunciavit pure et simpliciter eidem succentorie. Et similiter magister Dyonisius Le Herpeur renunciavit cancellarie dicte ecclesie et omni juri quod pretendebat in eadem habere per collacionem domini Parisiensis sibi alias factam. Et tunc didtus dominus archideiaconus ibidem presnes in capitulo cum magistris Theobaldo de VIctry et Johanne Henrici, canonicis parisiensibus, tamquam vicariis dicti domini Parisiensis, contulerunt eidem magistro Johanne de Oliva dictam cancellariam et omne jus quod in eadem pretendebat dictus magister Dyonisius, vacantem per eius resignacionem ut premissus est et per eos addmissam et acceptatam aut alias quovismodo dicta cancellaria ad collacionem dicti domini Parisiensis spectans vacaret. Et similiter domini de capitulo contulerunt dicto magistro Dionisio dictam succentoriam et eum in succentoriam dicte ecclesie elegerunt et fuerunt ambo recepti per capitulum factis juramentis et solennitatibus que cancellaria et succentoria tenentur facere in suis receptionibus. Solverunt jura et fuerunt installati per dominum cantorem presidentem in dicto capitulo in choro et in capitulo hora debita videlicet ipse magister Dionisius in cathedra et sede succentorie et ipse De Oliva in cathedra et sede cancellarie adhibitis solennitatibus in talibus assuetis.
3316 event_endp_SpJoxLdM <Personne : 610 | Jean de L’Olive (mort : 1472-02-24)> Entrée <Cloître : 229 | Capitulum (Salle capitulaire)> <Statut : 142 | Canonicus Parisiensis (Chanoine de Paris)> 410 1444-07-10 Visualiser Recepcio et admissio magistri Johannis de Oliva ad suas distribuciones lucrandas - Hodie magister Johannes de Oliva, canonicus parisiensis nuper receptus ad prebendam parisiensem quam nuper possidebat magister G. de Hellanda, nunc episcopus Belvacensis, et per antea deffunctus magister N. de Capella et eidem de Oliva collatam per dominum archiepiscopum Senonensem, peciit et requisivit recipi et admicti per capitulum ad suas distribuciones lucrandas. Super quo deliberacione prehabita consecratus fuit et est et quod nullum habet compitorem pro presenti, ideo ispe magister Johannes de Oliva admissus et receptus est ad dictas suas distribuciones lucrandas donec et quousque aliud fuerit impeditum.
3317 event_endp_t7kqft1Y <Personne : 610 | Jean de L’Olive (mort : 1472-02-24)> Entrée <Cloître : 12 | Fabrica (Fabrique)> <Charge et office : 184 | Clericus fabrice (Clerc de la fabrique)> 1478-04-08 Visualiser De pulsacione in vigilia Annunciacionis beate Marie - De cetero clericus fabrice faciat fieri pulsacionem de omnibus campanis in vigilia Annunciacionis beate Marie fieri, ordinatam per deffunctum magistrum Johannem de Oliva, et recipiat 50 s.p. propter hoc tradi ordinatos.
3318 event_endp_Y6lic7jj <Personne : 610 | Jean de L’Olive (mort : 1472-02-24)> Entrée <Cloître : 229 | Capitulum (Salle capitulaire)> <Statut : 142 | Canonicus Parisiensis (Chanoine de Paris)> 161 1444-06-27 Visualiser Recepcio canonici Parisiensis - Hodie per deliberacionem capituli, salvo jure cuiuslibet et sine prejudicio capituli et cuiuslibet alterius, venerabilis vir magister Johannes de Oliva, presbyter, sacre theologie professor, mediantibus licteris collacionis domini Ludovici, Dei gracia archiepiscopi Senonensis hic propter hoc exhibitis, receptis et visis, fuit receptus ad canonicatum et prebendam ecclesie parisiensis quos dum viveret possidebat magister Nicolaus de Capella tunc vacantes per obitum dicti de Capella et sibi collatos per dictum dominum archiepiscopum tamquam superrioem in hac parte secundum ordinaciones regias in concilio ecclesie gallicane Bicturensis celebrato receptas et publicatas ex et pro eo quod dominus episcopus Parisiensis ad presens eosdem canonicatum et prebendam eidem magistro Joahhne de Oliva destulit, recusavit et renuit conferre prout in eisdem licteris collacionis lacius continetur, qui juravit in forma, fuit installatus, et solvit jura assueta, videlicet 22 l. 10 s.p.. Sequitur tenor dictorum licterarum collacionis.
3319 event_endp_p28QrDGA <Personne : 615 | Pierre d’Orgemont (mort : ~1460)> Sortie <Cloître : 229 | Capitulum (Salle capitulaire)> <Statut : 142 | Canonicus Parisiensis (Chanoine de Paris)> 1459-11-12 Visualiser PO noté "absent" au chapitre général de la saint Martin d'hiver
3320 event_endp_qBPnyKXP <Personne : 615 | Pierre d’Orgemont (mort : ~1460)> Entrée 1405-09-22 Visualiser Receptus est ad canonicatum et prebendam huius ecclesie vacantes per obitum deffuncti magistri Johannis de Pompedorio Petrus de Ordeimonte, virtute licterarum facultatis domini Parisiensis episcopi in prersonam magistri Radulphi Liejart, procuratoris qui juravit in forma, solvit X francos pro jocundo adventu quos recep dominus Robertus de Lorris, camerarius dato fideiussore N. de Ordeimonte et Radulphus Liejart.
3321 event_endp_wh4Tb2fT <Personne : 807 | Jean Turpin (mort : 1461)> Entrée <Cloître : 236 | Logia de terrali (Logia du terrail)> 1446-02-22 Visualiser De logia de terrali - Placet dominis quod pro isto anno Johannes Turpin habeat unam clavem sicut habet Johannes Parent de logia de terrali pro ibidem ponendo suas telas sicut ipse Parent, sic quod ipse Turpin tenebitur reparare ea que ibidem fuerunt reparari et ipse Parent solvet 16 s. pro locagio.
3322 event_endp_N1BwZM2s <Personne : 932 | Jeanne du Chastenet (mort : None)> Entrée <Cloître : 237 | Magna porta ecclesie; Porta ecclesie = major porta ecclesie ? (Grande porte de l'église (cathédrale); Porte de l'église (cathédrale))> <Statut : 20 | Candellaria (Vendeuse de chandelles)> 216 1464-01-13 Visualiser De Johanna la Chastenecte - Intuitu pietatis platea ad vendendum candellas propre majorem portam ecclesie quam tenebat nuper deffuncta Philipeta la Chastenecte data est Johanne ejus filie.
3323 event_endp_ZHZHWEOi <Personne : 808 | Jeanne Turpin (mort : None)> Entrée <Cloître : 236 | Logia de terrali (Logia du terrail)> <Statut : 139 | Vidua; Relicta (Veuve)> 1461-08-21 Visualiser De relicta Johannis Turpin occasione conducti terralis - Super requesta relicte Johannis Turpin, ordinatum est quod quedam vadia que camerarius clericus per servientes ecclesie eidem relicte spectantes capere fecit pro solucione locagii et occupacionis terrarii seu terralis in quoo dicta relicta consuevit telas et lintheamina dealbare, prefate relicte restituentur, quoque de tempore preterito pro hujusmodi terralis, gallice terroir, occupacione nichil solvet ipsa relicta actento quod quidem dominorum referunt gratis hoc sibi aiias fuisse concessum. Pro tempore autem futuro si dabitur ad locagium aut non alias super hoc deliberabitur.
3324 event_endp_UUGVXk5c <Personne : 807 | Jean Turpin (mort : 1461)> Entrée <Cloître : 229 | Capitulum (Salle capitulaire)> <Statut : 139 | Vidua; Relicta (Veuve)> 1461-08-21 Visualiser De relicta Johannis Turpin occasione conducti terralis - Super requesta relicte Johannis Turpin, ordinatum est quod quedam vadia que camerarius clericus per servientes ecclesie eidem relicte spectantes capere fecit pro solucione locagii et occupacionis terrarii seu terralis in quoo dicta relicta consuevit telas et lintheamina dealbare, prefate relicte restituentur, quoque de tempore preterito pro hujusmodi terralis, gallice terroir, occupacione nichil solvet ipsa relicta actento quod quidem dominorum referunt gratis hoc sibi aiias fuisse concessum. Pro tempore autem futuro si dabitur ad locagium aut non alias super hoc deliberabitur.
3325 event_endp_fLUKVy01 <Personne : 216 | Philipette du Chastenet (mort : ~1464-01-13)> Sortie <Cloître : 237 | Magna porta ecclesie; Porta ecclesie = major porta ecclesie ? (Grande porte de l'église (cathédrale); Porte de l'église (cathédrale))> <Statut : 139 | Vidua; Relicta (Veuve)> 1464-01-13 Visualiser De Johanna la Chastenecte - Intuitu pietatis platea ad vendendum candellas propre majorem portam ecclesie quam tenebat nuper deffuncta Philipeta la Chastenecte data est Johanne ejus filie.