AUDITION DU COMPTE DES REVENUS LÉGUÉS PAR LUI À L'EGLISE DE PARIS : LL 115 p. 385 § 5 de la page : Relacio compotorum magistri Ro. de Fontanis - Audita relacione magistrorum Johannis de Bussi, archidiaconi Brye, N. Confranc et Rogeri de Gaillon, canonicorum ecclesie, ad audiendum compotum magistri Roberti de Fontanis de officio suo Anniversariorum pro anno preterito et eciam de redditus per dominum Jo. Courtecuisse et magistrum Ja. Branlart, ecclesie Parsiensi legatis, qui retulerunt ipsum debere per finem dictorum compotorum in universo LXIX l. VII s. IIII d. pict. Placet dominis quod dicta compota claudentur et signerentur et habeat suam quictanciam . Et est ordinatum quod dicta resta ponatur in thesauro in custodia donec alias super hoc fuerit ordinatum. Nota quod dicta summa non fuit posita in thesauro quia fuit allocata alio modo, videlicet XL scuta que fuerunt distributa saltem domino archidiacono Parisiensi XXX [blanc] t. quas tradiderunt? pro stannis de Rosay necnon pro tabula capituli generalis sancti Martini hyemalis.
4550
event_endp_0WV14E19
<Personne : 301 | Nicolas de Dole (mort : 1426-09-15)>
DISTRIBUTEUR DES MÉREAUX DES ANNIVERSAIRES : LL 112 p. 14 § 4 du chapitre : Distribucio merellorum anniversariorum quam solebat facere dominus Nicolaus de Dola commissa est domino Petro Valeti, presbutero, canonico Sancti Dyonisii de Passu.
4552
event_endp_iPJ7hCai
<Personne : 301 | Nicolas de Dole (mort : 1426-09-15)>
Entrée
<Cloître : 12 | Fabrica (Fabrique)>
<Charge et office : 278 | Provisor fabrice ; Fabricator ; (Proviseur de la Fabrique ; Fabricien ; )>
VENTE DES VIEILLES ORGUES : LL 113 p. 37 § 7 du chapitre : Ordinatum est quod organa antiqua per magistrum N. de Dole et dominus G. Aleaume, presbyter, clericus fabrice, faciet super hoc diligencias opportunas et ex denariis provenientibus repparabitur befredum antiquum.
COMMENCE LE REGISTRE - DIOCESE DE BOURGES : LL 109A p. 1 : Hoc est regestrum venerabilis capituli inceptum per me Guillelmum Picardi, clericum, bachalarium in decretis, diocesis Bituricensis, publicum, apostolica et imperiali auctoritatibus
CHAPELAIN A NOTRE-DAME : LL 109B p. 383 § 4 : Receptus est magister Guillelmus Picardi, licenciatus in decretis, virtute licterarum nominacionis de ipso facte ad capellaniam sanctorum Iohannnis et Agnetis in ecclesia Parisiensi fundatam quam obtinere solebat dominus Johannes Perier et juravit in forma.
4557
event_endp_mefMpPhr
<Personne : 212 | Jean du Chastenet (mort : ~1459-08-30)>
Entrée
<Cloître : 13 | Geola; carceres capituli (Prison du chapitre)>
<Charge et office : 193 | Custos carcerum capituli (Gardien des prisons du chapitre)>
REÇOIT L'OFFICE DE GARDIEN DE LA PRISON DU CHAPITRE - Officium custodie geole capituli quod habebat deffunctus Johannes Bruyere commissum est Johanni du Chastenet hostiario capituli.
4558
event_endp_c2hnjhUY
<Personne : 1227 | Louis d'Harcourt (mort : None)>
Entrée
<Cloître : 229 | Capitulum (Salle capitulaire)>
<Statut : 142 | Canonicus Parisiensis (Chanoine de Paris)>
LL 109C p. 549 § 3 : Conclusum est quod quia dominus Ludovicus de Harencuria non est receptus in persona ad prebendam Parisiensem quod nichil percipiat in distribucionibus panis et vini.
4559
event_endp_wuA7TShi
<Personne : 1024 | Jean Bodin (mort : ~1484-06-28)>
Entrée
<Cloître : 229 | Capitulum (Salle capitulaire)>
<Statut : 385 | De habitu ecclesie (De l'habit de l'Eglise de Paris)>
OBTENTION DE L'HABIT DE L'ÉGLISE : LL 121 p. 468 § 5 : Concessio habitus ecclesie - Ad humilem supplicacionem domini Johannis Boin, presbyter, notarius capituli, datus est eidem habitus ecclesie.
4560
event_endp_v1hIusER
<Personne : 1024 | Jean Bodin (mort : ~1484-06-28)>
Entrée
<Cloître : 6 | Chorus (Chœur)>
<Chœur : 338 | Magnus vicarius Sancti Mauri (Grand vicaire de Saint-Maur)>
REÇU GRAND VICAIRE DE SAINT-MAUR : LL 121 p. 469 § 1 : Presentacio vicariatus Sancti Mauri quem possidebat dominus Gabriel Harangier cum magistro Jo. Bodin placuit dominis. Maior pars placuit quod Gabriel habeat habitum ecclesie usque ad beneplacitum dominorum. La lettre de collation figure en bas de la page.
4561
event_endp_Lq8LSKwq
<Personne : 1024 | Jean Bodin (mort : ~1484-06-28)>
Sortie
<Cloître : 34 | Ecclesia Sancti Christofori (Eglise Saint-Christophe)>
EXTRÊME-ONCTION - DÉCÈS - INHUMATION : LL 123-124 p. 314 § 1-2 : Declaracio vacacionis - Ecclesia parrochialis de Andresiaco declarata fuit vacans per obitum magistri Johannis Bodin ultimi possessoris. De curato Sancti Cristofori - Hodie magister Johannes Françoys, curatus ecclesie parrochialis Sancti Cristofori, citatus super eo quod ipse administravit sacramenta eucaristie et extreme unctionis magistro Johanne Bodin, magno vicario in ecclesia Parisiensi, commorante in dicta parrochia Sancti Cristofori, veniendo contra privilegia et jura decani qui est curatus omnium habituatorum de choro ecclesie Parisiensi et ad quem spectat administracio sacramentorum eorumdem habituatorum et non ad curatos in quorum parrochiis morantur nisi super hoc habencium licenciam a dicto decano, comparuit personaliter in capitulo et respondit quod nunquam viderat dicta jura et privilegia decani et quod bene vellet ea videre et illa sibi estenderet si eciam sentancia inde secuta ; et ipsis partibus auditis, dictus curatus fuit monitus in scriptis sub penis suspensionis et excomunicacionis de cetero non se ingerat de administracione sacramentorum neque de inhumacione defferencium habitum ecclesie Parisiensis. Et deinde ductus Bodin deffunctus in dicta parrochia Sancti Cristofori, portatus fuit auctoritate dicti decani per capellanos et beneficiatos in ecclesia Parisiensi apud Sanctum Innocencium ubi suam elegerat sepulturam et ibi inhumatus.
4562
event_endp_11q7KOr0
<Personne : 1228 | Hervé Pouchard (mort : None)>
Entrée
<Charge et office : 190 | Consiliarius Ecclesie (Conseiller de l'Eglise)>
REMPLACE P. JOSEPH COMME CONSEILLER DE L'EGLISE : LL 112 p. 156 § 10 : Magister Herveus Pouchart, capellanus ecclesie et doctor decretorum, electus est in consiliarium ecclesie loco deffuncti magistri P. Joseph ad vadia VI l. p. et magister J. de Chincheri auditor causarum ecclesie qui hujusmodi officium petiit et solum habet de pensionsi VI l. habebit de cetero VIII° l. quamdiu placuerit capitulo, et non quod consiliarus prius habebat VIII l. uerm officiali habet plura onera pro ecclesia sapportacio quam consiliarius.
VISITE DE SA MAISON CANONIALE HORS MAIS PRES DU CLOÏTRE : LL 114 p. 67 § 1 : De domo quam nuper inhabitabat Pouchart - Domus canonialis quam nuper dum viveret magister Henricus Pouchart, decretorum doctor, extra et prope claustrum ecclesie Parisiensis inhabitabat, visitabitur per juratos ecclesie ut securius respondeatur magistro Egidio de Ponte Lapideo, receptori domini Parisiensis (?) volente et petente eam habere et sunt de presenti ad hoc faciendum domini mei cancellarius ecclesie et Ordeimonte et refferendum.
LL 106B p. 454 § 2 : Guillelmus Symonelli, clericus, capellanus quondam capellanie apud ecclesiam Sancti Christofori, asservit quod in manibus vice cancellarii domini nostri pape, dictam resignaverat capellam adhuc resignavit eamdem pure et simpliciter.
LL 109B p. 258 § 2 du chapitre : Andreas Leureux, frepperius, hodie exhibuit quendam calicerm argenteum intus et extra deauratum ponderis unius marche et quinque unciarum cum dimidio quem sibi tradiderat dudum dominus Philipus Burgensis de tempore magistri Guillelmi Symonnelli, quondam tabellioni capituli, loco cujusdam alterius calicis spectantis cappellanie que fuit domini Johannis Martini et nunc est Guillelmi Fere, quem habet ut dicitur dictus dominus Philipus, quequidem calix exhibitus remansit penes notarium capituli unacum duabus buretis stangni quas tradidit Remigius Francoiz.