RECOIT 100 s. p. POUR L'ACHAT D'UNE AUMUSSE : LL 123-124 p. 583 : Anthonius tenorista habeat 100 s. - Habeat dominus Anthonius, clericus matutinarum et tenorista ecclesie, 100 s. p., solvendos equaliter per officiarios camere, anniversarium et horarum,pro habendo unum almucium et superlicia ut melius servat ecclesie.
4655
event_endp_1pqAx6RX
<Personne : 1232 | Antoine Cox (mort : None)>
Entrée
<Chœur : 347 | Clericus matutinarum (Clerc des matines)>
REÇU CLERC DES MATINES : LL123-124 p. 328 : Recepcio clerici matutinarum - Anthonius Coqs, alemanus, receptus fuit clericus matutinarum ad onus assistendi in servicio omnibus horis sicut ceteri clerici matutinarum.
4656
event_endp_9QynAiHb
<Personne : 1232 | Antoine Cox (mort : None)>
Entrée
<Charge et office : 404 | Missa celebrare (Célébrer une messe)>
1486-07-19
REMPLACÉ À SA MESSE POUR CAUSE DE DÉPART VERS SON PAYS : LL 123-124 p. 583 : Magister Jo. Hanin pro una missa - Placet quod magister Jo. Hanin habeat missam quam dicebat dominus Anthonius Coqs, alemanus, qui recessit ad partes.
TROUVER UN NOUVEL AVOCAT POUR AIDER JEAN PIÉDEFER ET GUILLAUME INTRANT AU PARLEMENT : 114 p. 81 : De advocato habendo in parlamento Parisiensi : Hic locutum est de habendo unum advocatum in parlamento et requestis cum magistro Jo. Piedefer, advocato ecclesie Par. pro succurendo magistri G. Intrant, advocati et consiliarii antiqui dicte ecclesie. Fuitque locutum de habendo et cupiendo magistrum Jo. Luillier, vel magistrum Henricum Rousseau, tamen non fuit super hoc conclusum nec de pensione, tamen major pars dominorum fuit oppinionis quod si capiatur advocatus novus quod ipse habeat 100 s. p. pensionem, et dicto Piedefer totidem.
TROUVER UN NOUVEL AVOCAT POUR AIDER GUILLAUME INTRANT, ÂGÉ, AU PARLEMENT : 114 p. 81 : De advocato habendo in parlamento Parisiensi : Hic locutum est de habendo unum advocatum in parlamento et requestis cum magistro Jo. Piedefer, advocato ecclesie Par. pro succurendo magistri G. Intrant, advocati et consiliarii antiqui dicte ecclesie. Fuitque locutum de habendo et cupiendo magistrum Jo. Luillier, vel magistrum Henricum Rousseau, tamen non fuit super hoc conclusum nec de pensione, tamen major pars dominorum fuit oppinionis quod si capiatur advocatus novus quod ipse habeat 100 s. p. pensionis, et dicto Piedefer totidem.
REÇU CHANOINE : LL 111 p. 231 : Recepcio canonici Parisiensis Intrant - Magister Guillelmus Intrant, licenciatus in legibus et bachalarius in decretis, subdiaconus, receptus est ad canonicatum et prebendam ecclesie Parisiensis quos obtinebat magister J. de Norryaco, vacantes in curia Parisiensi per resignacionem ipsorum in manibus locumtenentis domini vicecancelarii et per dominum nostrum papam sibi collatos, exhibuit super hoc licteras apostolicas et processum. Prestitit juramentum solitum. Solvit onera consueta et dedit fideijussores pro capa magistros R. Liejart, succentorem, et J. Courtecuisse, presentes et acceptantes.
CHAPELAIN DU CHANOINE JEAN HUE, IL EST DÉPUTÉ AUX MESSES DES PARESSEUX : LL 112 p. 202 : Ad missas pigrorum deputati sunt domini J. de Furno, G. Aleaume et G. Mangour, capellani magistri J. Hue.
SON COMPTE DES REVENUS DE JEAN COURTECUISSE EST RAPPORTÉ PAR LE CHAMBRIER-CLERC : LL 115 p. 294 : De compoto de Mangour - Hodie dominus camerarius, videlicet De Fontanis, reportum secum compotum de Mangour de redditibus de Courtecuisse pro applicando in suo compoto anniversariorum prout est alias ordinatum quem hodie restituerat magistro Jo. de Buissy.
RESTITUE LES CLÉS DE LA CHAPELLE DES PARESSEUX ET DEMANDE QUE LES 100 s. DE SON SERVICE LUI SOIENT RÉGLÉS : LL 112 p. 261: Restitucio clavium capellanie pigrorum - Dominus Guillelmus Mangour, capellanus magistri Johannis Hue, restituit capitulo claves capellanie pigrorum, supplicans quod sibi fieret satisfaccionem de 100 s. qui sibi debentur pro servicio per eum in dicta capellania facto de mandato capituli.
COMMIS À LA GARDE DE LA TÊTE DE SAINT DENIS : LL 113 p. 45 : Custodia capitis sancti Dyonisii comissa est domino Guillelmo Mangour post decessum domini J. Blein.
SE DÉMET DE LA GARDE DE LA TÊTE DE SAINT DENIS : LL 113 p. 46 : De capite sancti Dyonisii : Dominus Guillelmus Mangour dimisit custodiam capitis sancti Dyonisii que comissa est domino Johanni Guenet, capellano in ecclesia Parisiense.
4666
event_endp_q0BfZISQ
<Personne : 542 | Nicolas Marinet (mort : ~1452-03-11)>
Sortie
<Charge et office : 272 | Procurator clericorum matutinarum (Procureur des clercs des matines)>
IL APURE SON COMPTE EN TANT QU'ANCIEN PROCUREUR DES CLERCS DES MATINES : LL 112 p. 403: Marinet : Preceptum est notario capituli quod de denariis sibi traditis per magistrum N. Marinet, nuper procuratorem clericorum matutinarum, quorum summa est 20 fr. in totum, ipse tradat magistro Thome Hoppinel pro victu puerorum chori 12 l. p., et de eisdem 4 fr. domino Petro Cajart, procuratori constituto ad prosequendum processum per dominos clericos, capellanos comunitatis, et canonicos Sanctorum Johannis Rotundi et Dyonisii de Passu contra dominum Parisiensem episcopum inchoatum.
4667
event_endp_qbNrLVMF
<Personne : 542 | Nicolas Marinet (mort : ~1452-03-11)>
Entrée
<Cloître : 229 | Capitulum (Salle capitulaire)>
<Chœur : 347 | Clericus matutinarum (Clerc des matines)>
NICOLAS MARINET, CLERC DES MATINES, RENONCE À SON OFFICE : LL 112 p. 275 : Renunciacio - Macicoti et clerici matutinales, videlicet Jacobus Blanquemanis, Petrus Maillardi, Tassinus de Blangi, Johannes Beaugendre, Petrus Le Sellier, Philipus Brunet et Nicolaus Marinet renunciaverunt suis officiis.
4668
event_endp_lfZcLrCz
<Personne : 542 | Nicolas Marinet (mort : ~1452-03-11)>
IL DEMANDE À POUVOIR SERVIR DANS UNE AUTRE ÉGLISE DE PARIS OU AILLEURS POUR POUVOIR SUBSISTER : LL 113 p. 49 : Marinet - Magister N. Marinet, canonicus diaconus Sancti Johannis Rotundi supplicavit quod detur eidem licencia serviendi alicui ecclesie Parisiensi vel alibi quia non potest hic vivere de lucro ecclesie.
4669
event_endp_445KRAQq
<Personne : 2 | Jean Aguenin le jeune (mort : 1472-04-29)>
Entrée
<Chapelle : 181 | Capella sancti Ludovici (Chapelle de saint Louis)>
<Chœur : 352 | Capellanus ecclesie Parisiensis (Chapelain de l'Eglise de Paris)>
AUTORISÉ À VENDRE UNE MAISON RUE DE LA HARPE APPARTENANT À SA CHAPELLE : LL 116 p. 280 : Aguenin pro quadam masura - Audita relacione magistri Ro. Cibolle ad hoc commissi, domini contentantur quod magister J. Aguenin, capellanus in ecclesia Parisiensi ad altare sancti Ludovici, possit tradere quamdam masuram sive domum ruinosam dicte capellanie pertinente, sitam in vico Cithare, cuidem Merlin pro 4 s. p. redditus si non possit plus habere, et ad hoc ipsum auctorizauerunt.
4670
event_endp_8NFXYbUb
<Personne : 2 | Jean Aguenin le jeune (mort : 1472-04-29)>
Entrée
<Cloître : 229 | Capitulum (Salle capitulaire)>
<Statut : 142 | Canonicus Parisiensis (Chanoine de Paris)>
REÇOIT LE CANONICAT ET LA PRÉBENDE DE ROBERT AUCLOU : LL 116 p. 504 : Hodie venerabilis vir magister Johannes Aguenin, decanus ecclesie Meldensis et consiliarius domini nostri regis in sua curia parlamenti, saluo jure cujuslibet, fuit receptus ad canonicatum et prebendam ecclesie Parisiensis quos nuper possidebat magister Robertus Auclou, nuper vacantes per resignacionem magistri Radulfi Haultny nomine procuratorio dicti Auclou, in manibus domini episcopi Parisiensis ad presens factam ex causa permutacionis faciende dicto Aguenin ad canonicatum et prebendam ecclesie Morienti quos obtinebat dictus Aguenin et per ipsum dominum piscum eidem el collatos. Et hoc qui juravit in forma et fuit installatus et solvit jura assueta, et hoc mediante licteris dicti domini episcopi quarum tenor sequitur (...)
VACANCE ET ATTRIBUTION DE SA CHAPELLENIE DE SAINT LÉONARD : LL 110 p. 235 : Hodie receptus fuit ad capellaniam ad altare Sancti Leonardi fundatum quam nuper obtinebat deffunctus dominus Aubertus Billardi, vacantem per ejus obitum, dominus Johannes de Ruco, virtute collacionis de eadem sibi facte per dominum decanum racione turni sui.
TRANSMET AU CHAPITRE UNE LETTRE DE FONDATION DE SERVICES POUR LES ENFANTS DE CHOEUR : LL 113 p. 148 16 novembre 1428 : Marigny - Dominus archidiaconus tradidit hic licteram magistri P. de Marigny super fundacione serviciorum per pueros chori in ecclesia Parisiensi ad altare sancti Crispini celebrandorum pro dono XVIII sextariorum grani et Xxti numerorum straminum per eum capitulo donatorum ad utilitatem dictorum puerorum quos super decimis de Sercellis ipse et Clemencia, deffuncta ejus uxor, dum vivebat, et percipiebat, et est utilitas puerorum estimata ad IX l. par. et tradetur sibi lictera capituli per notarium fienda.