Licencia hospitandi in claustro - Placet dominis quod magister [blanc] Ponchier, consiliarius regis, sit hospitatus in claustro in parva domo magistri Martini Ruzé usque ad beneplacitum capituli.
Recepcio canonici Parisiensis videlicet domini G. Quadrigarii - Magister Guillelmus Britonis, canonicus Parisiensis, procurator licteratorie per licteras procuratorias signo et subscripcione magistri Johannis Helosei, Metensis diocesis, notarii publici, ... et nomine procuratorio domini Guillelmi Quadrigarii, utriusque juris doctoris, canonici Parisiensis fuit receptus salvo jure cujuslibet, vigore et auctoritate cujusdem gracie apostolice eidem domino Guillelmo per dominum nostrum E. papam modernum facte et concesse ac licterarum apostolicarum super hoc confectarum et processuum inde secutorum propter hoc in capitulo parisiensi exhibitorum et receptorum, ad canonicatum et prebendam ecclesie parisiensis nuper vacantes apud sedem apostolicam per liberam resignacionem domini Johannis Viviani junioris Nivernensis electi, per eum de illis quos tempore promocionis per dictum nostrum papam E. modernum facte et de persona ejusdem domini electi ad ecclesiam seu episcopatum Nivernensem, tunc tempore pastore carente in dicta ecclesia p. obtinebat in manibus ipsius domini nostri pape sponte factam et per ipsum dominum nostrum papam admissam, eidemque domino Guillelmo cum suis juribus et pertinenciis universis proprio motu collatos prout et quemadomodum per licteras apostolicas super hoc confectas de data anno incarnacionis dominice M° CCCC° XXXVI° IIIIto kalendas octobris pontificatus ejusdem domini anno sexto ac processus inde secutos sigillo reverendi patris domini Johannis, episcopi Ambiacensis, alterius dicte gracie... qui juravit in forma et fuit installatus in choro ecclesie parisiensi in sinistra parte chori, adhibitis solennitatibus assuetis et locus in capitulo sibi assignatus ut moris est.
Recepcio magistri Johannis Quentin ad penitenciariam ecclesie parisiensis - Hodie venerabilis et discretus vir magister Johannis Quentin, in sacra theologia professor, canonicus Parisiensis, receptus fuit ad penitenciariam ecclesie parisiensis nuper vacantem per obitum deffuncti venerabilis et circumspectus viri magistri Johannis Hue, dum viveret sacre theologie professoris et canonici ac penitenciarii parisiensis, eidemque magistro Johanne Quentin collatam per reverendum in Christo patrem dominum Ludovicum, episcopum parisiensem, tamquam vacantem per obitum eiusdem Hue, ut constitit per licteras collacionis eiusdem reverendi patris sub sigillo camere sue confectas per eundem Quentin exhibitas in capitulo, visasqiue et lectas, de data Parisius sub anno millesimo CCCC° octavo VIII°, die XXIa mensis februarii, signatas Saulay, fuitque idem Quentin installatus in choro ecclesie et capitulo in locis debitis et assuetis per cantorem <...> solennitatibus assuetis. Sequitur tenor dictarum licterarum collacionis.
857
event_endp_QmcdH5EX
<Personne : 702 | Louis Raguier (mort : None)>
Entrée
<Statut : 142 | Canonicus Parisiensis (Chanoine de Paris)>
858
event_endp_tbZl8Awe
<Personne : 702 | Louis Raguier (mort : None)>
Entrée
<Charge et office : 326 | Prepositus apud Spedonam (Prévôt à Epône)>
859
event_endp_kuqr0M6O
<Personne : 704 | Nicolas de Rancy (mort : 1399)>
Entrée
<Cloître : 229 | Capitulum (Salle capitulaire)>
<Statut : 142 | Canonicus Parisiensis (Chanoine de Paris)>
LL 108A p. 152; (2) Recepcio canonici - Magister N. de Ordeomonte, procurator magistri N. de Rancia, fuit receptus ad canonicatum et prebendam quos nuper obtinere solebat in ecclesia Parisiensi magister Leonardus de Maignaco, vacantes per mortem ipsius magistri Leonardi, qui juravit et fuit per dominum cantorem installatus, et solvit X fr. pro suo jocundo adventu.
860
event_endp_cLMRo7z7
<Personne : 704 | Nicolas de Rancy (mort : 1399)>
Entrée
<Dignité : 160 | Archidiaconus Brie (Archidiacre de Brie)>