CLE POUR NETTOYER L'EGLISE - Placet dominis quod Benedictus Murgale habeat unam clavem seu claves sicut habet dominus Johannes Morain de ecclesia Parisiensis uidelicet de turribus ecclesie ut possit ire quando uoluerit pro mundando ecclesiam in alt-, prout sibi commissius est.
4204
event_endp_a89ajkte
<Personne : 1162 | Jeanne La Maree (mort : None)>
Entrée
<Cloître : 10 | Domus claustralis (Maison claustrale)>
De uxore Ja. Le Maire - Placet dominis quod processus inchoatus per camerarium clericum contra relictam Jacobi Le Maire super sedeatur usque ad mensem et quod fiat sibi moderacio de p... pro t... prout alias sibi fuit concessus de hiis que ipsa debet ecclesie videlicet dicto camerario
De firma parvisii - Officiarius camere inquiret an poterit reperire aliquem qui voluerit plus dare de xvi l. p. quam relicta Jacobi le Maire de firma parvisii pro qua firma solum offert pro anno dutas xvi l. et refferet
De uxore Jacobi Le Maire pro parvisio med- : Placet dominis quod firma parvisii Nostre Domine tradatur ad firmam uxori Jacobi Le Maire usque ad tres annos
Halle pro La Meresse - Habeat Halle mandatum capituli de solvendo Marie La Meresse viii l. par. sibi debitis pro torseis per ipsam liberatis in festo Sanctissimi Sacramentis novissime preteriti
La Meresse Haultny. Penitenciarius, Dudoat, De Croces } deputantur ad audiendum magistrum. R. Haultny et La Meresse super petitione ipsius La Meresse facta eidem Haultny et ad appunctuandum partes vel refferd-
De domino decano Aurelianensis - Dicatur domino decano Aureliansis quod ipse veniat ad primum capitulum et audiatur super facto domus sue claustralis et Marie Lameresse
La Meresse - Super requesta Marie Lameresse requirens habere ceram Liricantum pro precio quo ipsa obtulit magistro Martino de Fraxinis videlicet XVI fr. conditio? pro qua tradidit denaris Dei eidem magistro Martino. Audita ejus relacione, audito eciam magistro Johanne Monneti commisso ad hoc, cum ipso domini sunt oppinionis quod ipsa Marie non
debet habere dictam ceram pro dicto precio, attento quod dictus Monnet prius reperit de ipsa cera XVII fr. conditio? et quia ipsi simul commissi erant, ideo ipse de Fraxinis non potuit aliquid facere solus maxime in prejudicium ecclesie.
4218
event_endp_NgvfNxty
<Personne : 1005 | Jean de la Voyrie (mort : None)>
Jo. de la Voirie/Jo. Le Crieur - Super requesta Johannis Le Crieur servientis in ecclesia Par. facien. officium in dicta ecclesia pro Jo. de La Voirie pulsatore parvarum campanarum ejusdem ecclesie, actenta debilitate et infirmitate persone dicti de la Voirie. Placet dominis quod ipse solvatur de salaro debito et debendo occasione seu racione defferendi capas ecclesie in processionibus ordinariis que fuerint apud
Sanctum Laurencium, sanctum Paulum et Sanctum Victorem pro qualibet vice, videlicet de xvi d. p. et pro processione que fit ad sanctum
Et ultra quod ipse Le Crieur solvatur ut serviens de suis processionibus pro ut alii servientes ecclesie et quod dictus de la Voirie habeat suas distribuciones libere.
4219
event_endp_BN3N1yCw
<Personne : 1005 | Jean de la Voyrie (mort : None)>
MALADE, RECOIT 48 DENIERS PAR SEMAINE A PARTS EGALES SUR LA CHAMBRE, LES ANNIVERSAIRES ET LES HEURES : LL 120 p. 89 : Jo. de La Voyrie - Actentis infirmitate, debilitate et paupertate persone Johannis de La Voirie, nuper pulsatoris parvarum campanarum ecclesie qui per longa tempora servivit eidem ecclesie et pro subveniendo suis neccessitatibus victualium, placet dominis quod ipse habeat qualibet ebdomada quamdiu placuit capitulo et de gracia quatuor solidorum par. super tribus officiis equaliter, videlicet camere, aniversariorum et horarum. Super quadlibet eorumdem xvi d. par.
4220
event_endp_bE6YR1ej
<Personne : 1005 | Jean de la Voyrie (mort : None)>
VALET DU SOUS-CHANTRE RAOUL LIÉJART, IL OBTIENT L'OFFICE DE SONNEUR DES PETITES CLOCHES : LL 112 p. 338 : De pulsacione parvarum campanarum - Placet dominis quod Johannes de La Voyrie, famulus domini succentore [Radulphus Liejart], habeat officium pulsacionis parvarum campanarum ad vadia consueta per matricularios laicos ut consuetum est sibi solvendis.