De Jo. Montandouin et Jacobo Parvi - Mercurii in festo translacionis Sancti Marcelli congregantibus dominis post Ave regina supra cuvam in ecclesia Parisiensis videlicet cancellario, Chacy, Gaillon, Barre, Haultny, Pion, Monneti, Ordeimonte, Fourbeur et pluribus aliis dominis canonicis Par. audita relacione notarii qui cum magistro P. Morain promotore capituli de mandato capituli fecit informaciones super hoc fuit per ipsos dominos conclusum quod Johannes Montandouin et Jacobus Parvi clerici matutinarum ducerentur in carceribus capituli et ibi manerent per octo dies cum pane et aqua solum pro eo quod ipsi fuerunt hac nocte circa primam et secundam horas p... mediam noctam
et intraverunt porchiam galice le porche domus du Chasteau ante parvisis et intraverunt et ibidem deportantes secum unam torchiam pulsaverunt pluries et fortiter ad hostium cujusdam Johannete La Hazande et ad plura alia hostia ibidem existencia et quia fecerunt magnum scandalum ibidem.
4123
event_endp_52bi4blK
<Personne : 1129 | Jeanne La Hazarde (mort : None)>
Super requesta Johanne La Hazarde traditu contra magister H. Dautissen requisitus? est quod fiat justiciam et prosequatur processus <...> in
Castellato et non remittatur
4125
event_endp_yDxbjTXS
<Personne : 1129 | Jeanne La Hazarde (mort : None)>
De Johanna La Hazarde et Jo. Symon - Aux premieres sentences données en chapitre de Jehanne la Hazarde contre Jehan Symon a confermer ou infermes certaine sentence diffinitive nagueres donnee par le chambrier lay entre lesdites parties, de laquelle sentence icelle Jehanne a demandé l'amendement au chapitre en tant que'elle faisoit contre elle et dedens XV jours bailleront leur proces devers la court du
quel sera faicte collacion selon semble ausdites parties ou il la tendront pour faicte après ce qu'ilz ont demandé et requis despens l'une contre l'autre.
4126
event_endp_qZ3qd219
<Personne : 1129 | Jeanne La Hazarde (mort : None)>
Commissi ad visitandum processum Johanne La Hazarde. Domini mei decanus, archidiaconus Villers, Branlart, Viviani, Breton, Cotin, Rulli, Clemens et H . de Dicy dati sunt commissi et deputati ad v idendum uisitandum quendam processum nuper motum inter Johanem La Hazarde et Iohannem Symon coram camerario layco ecclesie atque sentenciam dicti camerarii super hoc latam de qua dicta Iohanna petiit habere amendamentum capituli. Et super hoc sentenciandum et ordinandum nomine capituli
4127
event_endp_AFc6cyAL
<Personne : 1129 | Jeanne La Hazarde (mort : None)>
Pro Johanneta de Tramars - Placet quod Johannta de Tramars habeat ad ejus vitam domum sitam in lingeria quam nuper ipsa tenebat titulo locagii pro VIII l. VI s. p. cum onere et ad onus omnium reparacionum viageriarum, cedendo tamen per ipsam stallum quod tenet ad ejus vitam a receptore Par. pro decem solidus anno quolibet, quo median. capitulum dictos decem solidos solvet. Et sic ipsa tam pro dicto domo quam stallo solvet annuatim capitulo octo libras sexdecim solidis par. annui redditus viagerii.
Emenda - Emendavit dominus Guillelmus Milligant presbyter. Ex eo quod secundum ejus confessionem et propositionem promotoris pluries carnaliter cognoverat Giletam de Cormeliis, ex qua habuerat dicta Gileta duos proles et erat pregnans de tercio.
Emenda - Emendavit insuper ex quo modo premisso quod carnaliter cognoverat Johanneta la Rousse, ex quo etiam habuerat dicta Johanneta V liberos.
Considerato quod macicoteria quadam fuerat tradita in custodia seu commenda domino G. Milligant fuit ex certa causa eidem domino G. iniunctum ne de cetero hujusmodi macicoteriam regere seu et gubernare aut quovismodo exercere. Fuit igitur unanimiter hoi macicoteria in commenda tradita Hugueto Chevrier clerico ad beneplacito dominorum ser... quod est in talibus consuetis.
Considerato quod macicoteria quadam fuerat tradita in custodia seu commenda domino G. Milligant fuit ex certa causa eidem domino G. iniunctum ne de cetero hujusmodi macicoteriam regere seu et gubernare aut quovismodo exercere. Fuit igitur unanimiter hoi macicoteria in commenda tradita Hugueto Chevrier clerico ad beneplacito dominorum ser... quod est in talibus consuetis.
Hodie dominus Guillelmus Milligant presbyter macicotus emendavit super eo videlicet quod fecerat domino Thome Hoiblaye? de choro facere unam litteram de nisi eorum domino officialis Parisiensi emendavit et fuit taxata emendare ad III francos et fuerunt eidem remissi.
p. 390; Dominus Symon Hubelin presbyter capellanius clericorum matutinalium, voluit state fundacioni capellani sue super residencia et servicio divino in ecclesia faciendum.
4135
event_endp_mHr2qam6
<Personne : 1133 | Simon Hubelin (mort : 1418-09-02)>
p. 486; Visa fondacione capellanie clericorum matutinalium quam obtinet dominus Symon Hubelin domini ordinaverunt quod de cetero ponatur
in tabula et faciat debitum suum sicut ceteri clerici matutinales alioquin solvat defectus ut ceteri defficientes.
4136
event_endp_z7Lo33Bz
<Personne : 1133 | Simon Hubelin (mort : 1418-09-02)>
p. 209; Submissio execucionis - Dominus Nicolaus Sellarii hujus venerabilis capituli notarius et Guillelmus Grantsire, executores deffuncti domini Symonis Hubelin, capellani ecclesie, submiserunt factum ipsius execucionis capitulo et reddere bonum compotum promiserunt. Conclusum est quod antequam conferatur capellania Sancte Katherine in ecclesia Parisiensi vacans per obitum domini Symonis Hubelin qui decessit die veneris proxime lapsa secunda mensis hujus septembris expectabuntur XXI dies, quod si nullus dominorum dederit causa pro turno suo, ita quod veniat ad communem collacionem capituli tunc dictis XXI° diebus transactis fiet convocacio et conferetur domino Johanni James capellanio pro quo dominus dux Burgundie intercessit. Et ex nunc dicta capellania decernitur vacare.
4138
event_endp_yqMjdh9b
<Personne : 1133 | Simon Hubelin (mort : 1418-09-02)>